monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > Lucas, 1 > sectio 101 > sectio 20 > bsbClm6224.182 > csg48.203 > ST I 118. > sectio 3 > sectio 21 > bnf11947.161 r > 71 > sectio 5 > bnf9389.247 > sectio 54 > sectio 7 > sectio 1 > 27
Hieronymus, Epistulae, 2, 26. AD EAMDEM MARCELLAM, <<<     >>> 28. AD EAMDEM MARCELLAM,

27[Alias 120. Scripta paulo post superiorem.]. AD EAMDEM MARCELLAM. HIDE APPARATUS

1  [Respondet iis, qui sibi obrectabant, quod quaedam ex novo Testamento iam recepta mutasset, et virginum cum viris consuetudinem vituperasset.]
Omnia verba Scripturae divinitus inspirata. Vitiositas Codicum latinorum ad Graecam originem revocanda.---Post priorem Epistulam, in qua de Hebraeis verbis pauca perstrinxeram, ad me repente perlatum est, quosdam homunculos mihi studiose detrahere, cur adversum auctoritatem veterum, et totius mundi opinionem, aliqua in Evangeliis emendare tentaverim. Quos ego cum possem meo iure contemnere (Asino quippe lyra superflue canit) tamen ne nos superbiae, ut facere solent, arguant ita responsum habeant: Non adeo me hebetis fuisse cordis, et tam erasse rusticitatis (quam illi solam pro sanctitate habent, piscatorum se discipulos asserentes, quasi idcirco sancti sint, si nihil scierint) ut aliquid de Dominicis verbis, aut corrigendum putaverim, aut non divinitus inspiratum; sed Latinorum codicum vitiositatem, quae ex diversitate librorum omnium comprobatur, ad Graecam originem, unde et ipsi translata non denegant, voluisse revocare. Quibus si displicet fontis unda purissimi, coenosos rivulsos bibant; et diligentiam qua avium silvas, et concharum gurgites norunt, in Scripturis legendis abiiciant: sintque in hac re tantum simplices, ut Christi verba existiment rusticana, in quibus per tanta iam saecula, tantorum ingenia sudaverunt, ut rationem verbi uniuscuiusque [al. unusquisque] magis opinati sint, quam expresserint. Apostolum arguant imperitiae, qui ob multas litteras insanire dicatur. 2  Scio te cum ista legeris, rugare frontem, et libertatem meam rursum seminarium timere rixarum; ac meum, si fieri potest, os digito velle comprimere, ne audeam dicere, quae alii facere non erubescunt. Rogo quid a nobis libere dictum est? Nunquid in lancibus idola caelata descripsi? nunquid inter epulas Christianas, virginalibus oculis Baccharum Satyrorumque complexus innexui: aut unquam aliquem amarior sermo pulsavit? Nunquid ex mendicis divites fieri doluimus? nunquid reprehendi haereditarias sepulturas? Unum miser locutus, quod virgines saepius deberent cum mulieribus esse, quam cum masculis, totius oculos urbis offendi, cunctorum digitis notor. 'Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis, et factus sum eis in parabolam'[Psal. 119]: et tu putas me aliquid deinceps locuturum? 3  Verum ne Flaccus de nobis rideat: 'Amphora coepit Institui, currente rota, cur urceus exit?'[Horat. de Art. Poetic.][Plerique Mss. divertamur, et mox concrepemus.] revertimur ad nostros bipedes asellos; et illorum in aure buccinna magis quam cithara concrepamus. Illi legant, 'spe gaudentes, tempori servientes:' nos legamus, 'spe gaudentes, Domino servientes'[Rom. 12. 12 ][et 11]. Illi adversus Presbyterum accusationem omnino [Contrario sensu, sed verius, habet unus Reginae cod. 215, et vetus editio, omnino non putent.] putent recipiendam: nos legamus, 'adversus Presbyterum accusationem ne receperis, [Hilarius Diaconus, qui Ambrosiaster audit, hanc duorum vel trium testium conditionem haud novit, neque ipse Hier. alibi legit neque Primasius, neque Oecumenius, neque Cyprianus. Sunt qui putent ea verba falso intrusa in Pauli textum, alii ab antiquis libris abrasa tanquam super flua. Quoad alteram lectionem, tempori servientes, pleris que illa Patribus nota est, tametsi repudiatur, praefertur que illa Domino servientes. Varietas ex Graecis exemplaribus orta est, in quorum aliquibus ob litterarum affinitatem erat τῷ καιρῷ, in aliis τῷ κυρίῳ unde et Latini Mss. aliquot antiquissimi variant.] nisi sub duobus, aut tribus testibus: peccantes autem coram omnibus argue'[1. Tim. 5. 19]. Illis placeat, 'Humanus sermo et omni acceptione dignus:' nos cum Graecis, id est, cum Apostolo, qui Graece locutus est, erremus: 'Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.' Ad extremum illi gaudeant Gallicis [Canterius est equus castratus, cuius etymologian a seminis caritate Varro, et Cato deducunt. Gallicos Canterios memorat etiam Plautus in Aulularia; et de mulabus Gallicis exstat Claudiani epigramma, atque aliud Ennodii de eodem argumento adversus Claudianum. Non hinc tamen satis bene colligitur, eam fuisse Hieronymi mentem, ut his verbis notaret detractoris sui patriam, quod quidam opinati sunt, et Martianaeo teste, praefert quorumdam codicum Mss. istud glossema, erat enim Gallus, qui de translatione detraxerat. Sed neque aliquis Montani sectator, quod editor Benedict. putat, notatur his verbis; imo ignari quidam homines, quos, cum inscienter sibi detraherent, Asinos praegrandes vocat, κανθήλιος enim Asinus praegrandis est, unde etiam cantheliis mallet quis pro Cantheriis legere. Certe in Ionae cap. IV. «Quidam, inquit Canterius (al. Canthellius) de antiquissimo genere Corneliorum, sive ut ipse se iactat de stirpe Asinii Pollionis dudum Romae dicitur me accusasse sacrilegii, quod pro Cucurbita Hederam transtulerim.» Qua de re plura nobis suo loco dicenda sunt.] Cantheriis; nos solutus vinculis, et in Salvatoris ministerium praeparatus Zachariae asellus ille delectet, qui postquam Domino terga praebuit, coepit Isaiae consonare vaticinio: 'Beatus qui seminat secus omnem aquam, ubi bos et asinus calcant'[Isai. 32. sec. LXX].

bnf11864.91 bsb4610.256